ARGENTUM Pusulatum

ARGENTUM Pusulatum
ARGENTUM Pusulatum
h. e. candidissimum, quod aeris admixtione non ruberet; Ut enim aurum argentô, aes plumbô: sic argentum aere adulterabatur. Martialis, l. 14. Epigr. 5. de priori, Et niveum candens pusula vincit ebur. Iuvenal. Sat. 9. v. 31. vero, de
argento aere mixto, --- Tenue argentum venaeque secundeae. Contra cuiusmodi adulteratores, cavit Tacitus Imperator, ut si quis argento publice privatimque aes miscuisset, siquis auro argentum si quis aeri plumbum, capitale esset cum bonorum proscriptione, apud Flav.Vopisc. loc. cit. c. 9.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • PUSTULATI Balthei — apud Treb. Pollionem in Gallienis, c. 2. Salonimus puer his auratos pustulatosque baltheos rapuisse fertur, sunt pustulis vel bullis argenteis distincti: Pustua enim de argento optimo dicebatur, Martialis, l. 8. Epigr. 51. v. 6. Et niveum candens …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”